Hľadaný výraz: Lk 19,41-44, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam 42 dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique 44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.

1

mail   print   facebook   twitter